Wir verwenden Cookies, um die Benutzerfreundlichkeit dieser Webseite zu erhöhen (mehr Informationen).

Prof. Dr. Werner Gitt

Quo modo in caelum venire possum?

Die grundlegende Frage, die suchende Menschen sich stellen, wird hier von Prof. Dr. Werner Gitt beantwortet. "Wie findet man den Himmel?" Auf jeden Fall nicht durch eigene Anstrengungen oder Konzepte. "Was aber bringt uns wirklich in den Himmel?" Gott hat die Einladungen für den Himmel schon verteilt wie im Gleichnis des Menschen, der zu einem großen Fest Einladungen verschickte. Doch viele Menschen redeten sich heraus.

Prof. Dr. Gitt ruft dazu auf, nicht so "kurzsichtig" wie diese Leute zu sein. Jesus will uns vor der Hölle erretten und diese wird kein Vergleich zu der sogenannten "Hölle von Auschwitz" sein. Er hat am Kreuz für unsere Schuld bezahlt, wir müssen diese Einladung nur annehmen, dann ist ein Platz im Himmel "gebucht". Ein Entscheidungsgebet soll den Lesern dabei helfen.

Dieses Traktat eignet sich besonders gut zur Weitergabe an suchende Menschen!

8 Seiten, Best.-Nr. 120-76, Kosten- und Verteilhinweise | Eindruck einer Kontaktadresse


Quo modo in caelum venire possum?

Quaestio aeternitatis a multis hominibus hodie reprimitur. Etiam apud homines, qui de fine suo cogitant, hanc rem videre possumus. Femina in spectaculis laborans, nomine Drawe Barymore, puella in spectaculo videndo Extraterrestris E.T. maximam partem lusit. Alia eius specacula sunt: Medio in corde et Fortuna in ludo. Duodetricesimo anno perfecto dixit: Si ante fellem meam morerer, fel mea cinerem meum ad cenandum habere debet. Estne haec aequibilitas et haec incognitio nonne terribilis?

Tempore Jesu Christi multi homines ad eum venerunt. Curae eorum homines plerumque terrestres erant.

  • Lucas 17,13: Decem leprosi voluerunt sanari.
  • Matthaeus 9,27: Caeci cupiverunt videre posse.
  • Lucas 12,13: Lis hereditatis solvi debeat.
  • Matthaeus 22,17: Pharisaei venerunt ut caperent eum in sermonem, utrum Caesari Romano liceret censum dare an non?

Tantum pauci homines venerunt ad Iesum cum quaestione, quo modo in caelum venire possent. Dives iuvenis ad eum quaerens venit: Magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo? Ei respondebatur, quid faceret:Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni et sequere me. Cum magnopere dives erat, consilium et caelum negavit. Erant quoque homines, qui caelum non invenerint, in audiendo autem Jesum hac re confrontati sunt. Deinde uno momento capti sunt. Zachaeus cupiebat Iesum videre. Inveniebat plus quam exspectavit. Post visitationem Iesu in domo Zaechaei – quasi in bibendo vino – caelum invenit. Secundum Iesum constabat: Hodie salus huic domui facta est. (Lucas 19,9).

Ergo: Quo modo caelum inveniri potest?

Post adhuc dicta tenere possumus:

  • Regnum caelorum certo die inveniri potest. Pro omnibus, qui hoc nuntium legunt magno momento est, cum hodie caelum et vitam aeternam apud deum invenire possint.
  • Constat: Intrare in caelum sine labore aliquo possibile est, dici debet: liberum est.
  • Regnum caelorum sine praeparatione inveniri potest.

Nostrae propriae viae veniendo in caelum omnes falsae sunt, nisi a verbis dei vivi recti sumus. Cantatrix cantavit in carmine, de lusore comico, qui post multos annos scaenam reliquerat, facto: Certe in caelum venit, quia homines in sua vita laetos fecit. Dives domina clara iussit domum pro pauperibus aedificari, in qua vigintae feminae gratis vivere potuerunt, una cum condicione autem iuncta: Omnes pro salute animae eius unam horam pro die orare debebant.

Nunc autem sine emotione et puro corde: Quo modo nos realiter in caelum venire possumus?

Ad respondendam hanc quaestionem Iesus hanc sequentem parabulam narravit, quae est scripta in Evangelio sc. Lucam cap. 14,16. Iesus narrat de homine quodam – id est Deus – qui cenam magnam et optimam fecit et multos homines eo primo singulariter invitavit.

Responsiones omnes tristes erant, cum unus quisque se recusare vult. Primus declarat: ego ipse villam emi, qua de causa venire non possum. Secundus declarat: Ego iuga boum emi quinque – itaque venire non possum.Tertius declarat: Ego uxorem duxi et ideo venire non possum. Iesus hanc parabolam finivit eo modo: Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam (Lucas 14,24).

His rebus cognovimus caelum aut dari aut perdi potest. Res constituens est num invitatio accipiatur an negetur. Potestne aliquid levius accidi? Si ex caelo aliquando multi homines exclusi erunt, itaque exclusi erunt, quod invitationem non acceperint, non quod viam nesciverint.

Tres in parabola nominati homines pro nobis certe exemplaria non esse possunt, quia nullus invitationem accipit nullusque ad convivium venit.

Et Convivium? Acciditne? Certe! Negationibus factis dominus ubique invitationes novas mittit. Nunc non aureae invitationes mittuntur sed vocatio est: Venite omnes! Omnis quisque, qui admittit se invitari certum locum habet. Quid accidit? Homines veniunt, etiam magno numero. Paulo post dominus reflectit et dicit: Nos nos habemus locos liberos. Servis imperat ut exeant ad invitandos reliquos homines dicens: Invitate, invitate!

Eo loco parabolam in nostram vitam tradere volo, quia exacte hodie in nostra vita sita est. Sunt liberi loci vel habitationes in caelo et deus dicit: Veni, carpe locum tuum, sapere et fac id hodie pro aeternitate tua.

Caelum, quod verbis exprimi non potest, pulcherrimum est, qua de causa dominus Iesus Christus caelum cum magnis diebus festis comparat. Itaque apostolus Paulus in epistula prima ad Corinthos scripta scribit: Quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit deus his, qui diligunt illum (Ad Corinthios I 2, 9). Nihil, repeto nihil caelo par est aut cum caelo camparari potest. Pulcherrimum et mirabile et pretiosum est. Itaque hunc finem praeterire non debemus. Unus vir hanc pro nobis portam caeli aperuit. Is est – Iesus Christus filius dei viventis. Cui nisi ei gratias agere possumus eum aditum facillimum esse. Voluntas nostra ideo quaesita est. Nemo nisi is, qui breviter videt, ut tres viri in parabola supra narrata, invitationem negat.

Redemptio facta est per Iesum Christum

In actu apostolorum, capitulo secundo vicesimo primo versu legimus hunc gravem versum: Omnis, quicumque invocaverit nomen domini salvus erit. Haec est magna assertio novi testamenti. Apostulo Paulo in carcere captivo Philippis in colloquio cum custode caceris ipse dixit: Crede in Domino Iesu et salvus eris, tu et domus tua. Hic nuntius quidem brevis pressusque est, stringens autem et vitam propriam permutans. Eadem nocte custos carceris se convertit ad dominum Iesum Christum.

Exsistit quaedam res, quam utique scire debemus, ea est: Iesus nos liberare vult a via mala, quae exit in condemnationem, in loca terribilia infernaque. Tertius locus non exsistit. Quinque minutae post mortem nemo dicet cum morte omnia vana esse. In persona Iesu Christi omnia decernuntur. Aeternitas nostra dependet ab una persona, is est Iesus Christus et nostra coniunctio cum eo.

Cum in Polonia eram, iter studiosum faciens, venimus ad castra terribilia nomine Auschwitz. Haec castra terribilia ab hominibus perversis nomine sociales nationales Germaniae exstructa erant bello mundi secundo in meridie Poloniae. In his castris homines vexati et interfecti sunt a suis vexatoribus. Quia a socialibus nationalibus Germaniae persecutionem horribilem pati debuerunt. Res terribiles horribilesque ibi factae sunt. Anno millesimo noncentesimo quadragesimo secundo usque ad annum millesimum noncentesimum quadragesimum quintum mille atque mille homines – plerique erant Iudaei – per gasum mortis interfecti vel necati et cremati sunt.In libris hodie haec scelera inferna de Auschwitz exprimuntur vel scribuntur.

Per castra ductus de hoc nomine cogitavi cum in carcere gasi mortis eram in quo sescenti homines in quindecim vel vigintis minutis interfecti sunt. Quid potest esse terribilius? Sed – re vera gehenna fuit? Carcera mortis videri possunt, quod scelera ibi ab anno milesimo noncentesimo quadraesgimo quinto finita sunt et pernicies finiri potuit. Loci liberati sunt ad videnda scelera ibi facta, nunc nemo vexatur vel gaso mortis necatur.Carcera tempore limitata erant – sed gehenna aeterna est.

In introitu musei castrorum nomine Auschwitz vidi imaginem crucis cum corpore Iesu Christi. Captivus imaginem fecerat qui spem suam in Crucificatum posuerat. Hic artifex quoque necatus est in carcere mortis, Iesum salvatorem suum autem cognovit. Mortuus quidem hic est, sed caelo aeterno aperto. Ex gehenna, quae a Iesu nominatur, nullus exitus et nulla salvatio et nulla fuga est si homo eo advenerit. Ea gehenna numquam a visitatoribus videri potest.

Nota bene: Caelum quoque aeternum est. Est locus ad quem Deus nos portare vult. Admitte te invitari in caelum. Vocate nomen domini Iesu Christi et referte vestra nomina in caelum. Post lectionem quandam femina quaedam me valde mota interrogavit, num nomina in caelum referri possint. Apparet ut camera pro itineribus. Dixi: Qui nomina in caelum non retulerit, finem non consequetur. Si vos iter facietis in insulam Hawai, ante referre debetis ut volatum facere possitis. Femina iterum dixit: Quis pro licentia solvit? Sic – licentia pro caelo quoque solvi debet. Ita autem magno pretio est, ut nemo nostrum hanc licentiam pro caelo solvere possit. – Peccata nostra obstant. Deus in caelo nullum peccatum patitur. Qui post hanc vitam in terra aeternitatem in caelo apud deum vivere vult, debet a peccatis suis liberari. Hanc liberationem nemo nisi una persona sine peccatis efficere potest et ea persona est Iesus Christus. Is tantum solvere potest et solvit redemptionem per mortem ad crucem.

Et quid haec ad me pertinent? Quid faciam, ut veniam in caelum? Ad nos Deus invitationem suam redemptionis nostrae causa mittit. Graviter Deus nos multis locis scripturae sacrae invitat, ut vocationem suam sequamur:

  • Contendite intrare per angustam portam (Lucas 13,24).
  • Paenitentiam agite, adpropinquavit enim regnum caelorum (Matthaeus 4,17).
  • Intrate per angustam portam quia lata porta est et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt, qui intrant per eam quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam (Matthaeus 7,13-14).
  • Apprehende vitam aeternam in qua vocatus es! (Ad Timotheum I 6,12).
  • Crede in domino Iesu et salvus eris! (Actus Apostolorum 16,31).

Hae omnes invitationes graves et magni momenti sunt. Sentimus in verbis gravitatem, magnum momentum et discrimen. Consequimur non nisi respondemus accipimusque invitationem caeli oratione nostra, quae eo modo dici potest:

Domine Iesus Christus, nomen tuum mihi notum est. Adhuc autem vitam meam duxi quasi deus non daretur. Nunc autem cognovi qui sis, qua de causa oratione mea ad te venio. Scio caelum et gehennam exsistere. Serva me e gehenna in quam venirem propter peccata mea imprimis propter meam incredulitatem.

Opto ut in aeternum apud te in caelo sim. Scio me propriis meritis vel operibus in caelum venire non posse sed non nisi credens in te. Propterea quod me amas diligisque pro me ad crucem mortuus es et peccata mea tulisti solvistique pro me. Gratias ago tibi. Omnia peccata mea iniquitatesque meas scis a pueritia mea, omnia quae scio omniaque quae nescio vel abscondita sunt. Scis Omnia de me, quia investigavisti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et accubationem meam eventilasti, item meum gaudium et meam tristitiam, sanitatem et timorem. Liber apertus sum coram te. Ut vixi vivoque coram te deum viventem consistere nequeo et caelum praeterirem. Itaque oro te ut omnia peccata mea dimittas. Peccatorum meorum paenitet. Adiuva me ut omnia deponere possim, quae coram te non exsistere possint et da mihi novas consuetudines, quae a te benedictae sunt. Cor mundum crea mihi aperique mihi aditum ad verbum tuum. Adiuva me ut comprehendam, quod tu mihi dicere vis et novam vim laetitamque vitae ex verbis tuis inveniam. Esto dominus meus cuius sum quemque sequi volo. Doce me domine viam tuam ut ambulem in veritate tua. Gratias ago tibi quod exaudisti me. Credo promissioni tuae, per quam nunc filius vel filia dei fiebam et semper apud te in aeternitate ero. Gaudeo de hoc magno dono, quod in omnibus momentis vitae meae a dextris meis es ne commovear. Oro te ut me adiuves in inquirendo homines qui quoque tibi confidunt et in inquirendo ecclesiam in qua verbum tuum pure docetur, recte auditur et mihi benedictioni erit. AMEN!

Director et Professor
Dr.-Ing. Werner Gitt